Taxinomia cladistica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arbor vitae

Taxinomia cladistica sive simpliciter cladistica (a Graeco κλάδος 'ramus') est methodus ab Aemilio Iohanne Gulielmo Henning excogitata, quam ipse systematicam phylogeneticam nuncupavit. Secundum hanc methodum animantia ponuntur in cladis, qui sunt greges monophyletici antecedens commune et omnia descendentia continentes. Qui cladisticae student cladistae appellantur.

Cladogramma[recensere | fontem recensere]

Cladogramma est propinquitatum inter animantia delinatio, quae in arboris sive dendrogrammatis formam redigi solet.

Termini technici[recensere | fontem recensere]

Monophyleticum[recensere | fontem recensere]

Monophyleticus est cladus omnia descendentia antecedentis communis continens. In imagine Sauropsida monophyletica sunt.

Paraphyleticum[recensere | fontem recensere]

Paraphyleticus est cladus qui monophyleticus esset nisi aliqua membra expelleret. Hoc genus cladi multi cladistae molestum habent et dissuadent.

Polyphyleticum[recensere | fontem recensere]

Polyphyleticus est cladus continens duo clados monophyleticos inter se non propinquos (exempli gratia in imagine Aves et mammalia). Multis cladistis maxime vitandum esse videtur.

Grex socius[recensere | fontem recensere]

Grex socius est grex propinquus alio gregi et cum eo in eodem clado.

Extra gregem[recensere | fontem recensere]

Cladus vel species extra gregem est animans quod pars non est illius gregis, sed ei propinquum.

Basale[recensere | fontem recensere]

Basalis est cladus vel species si multo plus plesiomorphicum est quam alter cladus.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Taxinomia cladistica spectant.