Taxinomia cladistica

E Vicipaedia
(Redirectum de Paraphyleticum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Arbor vitae

Taxinomia cladistica sive simpliciter cladistica (a Graeco κλάδος 'ramus') est methodus ab Aemilio Iohanne Gulielmo Henning excogitata, quam ipse systematicam phylogeneticam nuncupavit. Secundum hanc methodum animantia ponuntur in cladis, qui sunt greges monophyletici antecedens commune et omnia descendentia continentes. Qui cladisticae student cladistae appellantur.

Index

Cladogramma [recensere]

Cladogramma est propinquitatum inter animantia delinatio, quae in arboris sive dendrogrammatis formam redigi solet.

Termini technici [recensere]

Monophyleticum [recensere]

Monophyleticus est cladus omnia descendentia antecedentis communis continens. In imagine Sauropsida monophyletica sunt.

Paraphyleticum [recensere]

Paraphyleticus est cladus qui monophyleticus esset nisi aliqua membra expelleret. Hoc genus cladi multi cladistae molestum habent et dissuadent.

Polyphyleticum [recensere]

Polyphyleticus est cladus continens duo clados monophyleticos inter se non propinquos (exempli gratia in imagine Aves et mammalia). Multis cladistis maxime vitandum esse videtur.

Grex socius [recensere]

Grex socius est grex propinquus alio gregi et cum eo in eodem clado.

Extra gregem [recensere]

Cladus vel species extra gregem est animans quod pars non est illius gregis, sed ei propinquum.

Basale [recensere]

Basalis est cladus vel species si multo plus plesiomorphicum est quam alter cladus.


Nexus externi [recensere]