Stephanus Maderno

E Vicipaedia
Statua Sanctae Caeciliae Romae in ecclesia Sanctae Caeciliae.

Stephanus Maderno (natus Praeneste aut Capolago, in hodierno vico ad Mendrium pertinenti in praesenti Helvetiae pago Ticino anno 1570; Romae mortuus die 17 Septembris 1636) fuit sculptor Italianus ex Helvetia aetate baroca oriundus, qui in Italia praecipue Romae versatus est. Frater eius Carolus fuit illustris architectus.

Hodie Stephanus Maderno forsitan praesertim memoratur ut auctor statuae corporis sanctae Caeciliae, quam perfecit postquam anno 1599, occasione renovationis basilicae Sanctae Caeciliae trans Tiberim, capsa cum corpore Caeciliae aperta est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Maderno spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

  1. Bosio, A. 1600. Historia Passionis B. Caeciliae Virginis, Valeriani, Tiburtii, et Maximi Martyrum; necnon Urbani, et Lucii Pontificum, et Mart. Vitae. Atque Pachalis Papae I. Literae de eorumdem Sactorum corporum inventione, & in Urbem translatione. Apud Stephanum Paulinum, Romae. (lege hic)