Latinitas inspicienda

Spyridon Lues

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Spyridon Lues (Graece: Σπυρίδων seu Σπύρος Λούης) (natus Amarusii prope Athenas die 12 Ianuarii 1873 ; ibidem mortuus 26 Martii 1940) erat cursor Hellenicus.

Spyridon Luεs propria veste Graecorum indutus

Spyridon Lues humili generi natus est: pater et ipse dicuntur fuisse pastores, quamquam videtur adulescentem Spyridonem miles factum esse brevi tempore. Cum Gallicus De Coubertin, anno 1896 certamina Olympica recreavit, quae, saeculo quarto currente, abrogata erant ab Imperatore Theodosio, etiam Spyridon, cum aliis athletis artem physicam exercentibus ad voluptatem tantum, certavit. A Spyridone Lue et aliis cursoribus percursum erat idem iter Marathone usque Athenas quod percurrit miles Philippides post bellum Persicum ut victoriam Graecorum urbi nuntiaret. In isto itinere, nomisma aureum Spyridoni Lue tributum est.

Certamina Olympica Athenis (2004) et Spyridonis Lues memoria[recensere | fontem recensere]

Anno 2004, cum Athenis certamina Olympica certata sunt, Graeci honorem tribui voluerunt memoriae Spyridonis Lues: sic stadium illi dicatum et nomine athletae appellatum aedificatum est Amarusii.

Vexillum Olympicum
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!