Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Spitzberga

E Vicipaedia
(Redirectum de Spitsbergen)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Archipelagi Spitzbergae, insula occidentali vehementius monstrata.
Pars tabulae explorationis Arcticae a Gulielmo Barentsz effectae (1599). Spitzberga, hic primum in tabula depictum, locutione Het Nieuwe Land (Nederlandice, 'Nova Terra') indicatur.

Spitzberga sive Montes acuti,[1] aliter "Spitzberga occidentalis"[1] (nomen enim etiam ad archipelagum datur)[2]), est maxima insula eiusdem archipelagi, ad septentrionem Norvegiae sita, et sola quae perpetuo ab hominibus habitatur. Fines insulae, quae occidentalem maioremque archipelagi partem constituit, sunt Oceanus Arcticus, Mare Norvegicum, Mare Groenlandense. Spitzberga, aream 39 044 km2 habens, est maxima insula in Norvegia et quod ad magnitudinem pertinet tricensima sexta in orbe terrarum. Sedes administrativa est Longyearbyen. Aliae coloniae sunt Barentsburg commune Russicum ad effodiendem dicatum, Ny-Ålesund commune investigationis, Sveagruva statio effodiendi, et variae stationes investigationis.

Spitzberga a Gulielmo Barentsz eius inventore anno 1596 nominatum est. Nomen 'montes acuti' significat (ex Nederlandico spits 'acutus' + bergen 'montes').[3]

Bucentaur, navis cetacea fabricaria Norvegica ad ancoras in Bellsund Montium Acutorum consistit. Photographema (1906).
Hornsund, statio Arctica Polonica. Photographema (2003).
Skottehytta in Petuniabukta, Spitsbergen, basis polaris ab Universitate Adam Mickiewicz Posnaniae Poloniae curata.
Despectus in DeGeerdalen, locum paulo ad meridiem litoris Isfjorden situm.
Via principalis Barentsburgi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Spitzberga seu Montes acuti" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. "The Archipelago of Spitsbergen, comprising, with Bear Island . . . all the islands situated between 10deg. and 35deg. longitude East of Greenwich and between 74deg. and 81 deg. latitude North, especially West Spitsbergen," Treaty concerning the Archipelago of Spitsbergen (1920), p. 1.
  3. Louwrens Hacquebord, In Search of Het Behouden Huys: A Survey of the Remains of the House of Willem Barentsz on Novaya Zemlya, p. 250

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Spitzberga spectant.