Societas Asiatica (Francia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Societas Asiatica

Societas Asiatica (Société asiatique) condita est Lutetiae anno 1822 ab eruditis rerum Orientalium quibusdam, inter quos Antonius Isaac Silvestre de Sacy, primus praeses societatis, et Ioannes Petrus Abel-Rémusat qui a principio fuit secretarius. Periodicum Journal asiatique sine interruptione ab anno 1822 divulgatur. Sodales circiter 700 habet; inter sodales praeclaros fuerunt Ioannes Franciscus Champollion, scripturae hieroglyphicae interpres, et Gasto Maspero.

Praesides Societatis Asiaticae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]