Sclopetum Dreyse

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sclopetum acu ignitum generis Francici.

Sclopetum Dreyse (Germanice Zündnadelgewehr) fuit sclopetum acu ignitum quod Iohannes Nicolaus von Dreyse Sömmerdae in Saxonia anno 1836 excogitavit. Hoc sclopetum maximi momenti in bellis saeculi duodevicensimi fuit, praecipue in bello Germanico, ab exercitu Prussico primum adhibitum.

Sclopetum glandibus charta vaginatis utitur, quod usum sclopeti faciliorem fecit, spatium temporis ad glandes imponendas multum diminuendo. Vagina chartacea, sabot dicta, 4.85 grammata pulveris pyrii anteponit glandi plumbeae.