Sarissa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Phalanx Macedonica cum sarissis.

Sarissa vel sarisa (-ae, f.; Graece σάρισα) est hasta lignea quam phalanges Macedonicae maxime adhibuerunt; postea etiam Graeciani atque Regnorum Diadochorum exercitus sarissis usi sunt. Longa erat 5–7 metra et composita ex duobus solidae corni ramis aenea parte iunctis, cum magno (circa 30 cm) aculeo metallico.

Philippus II, cum creatus rex Macedonum sit, exercitum statim renovavit claram excogitando phalangem Macedonicam quam sarissis primum ornavit.

De sarissae usu[recensere | fontem recensere]

Pedites qui sarissis instruebantur sunt nomine pezetaeri noti. Exercitu faciente iter, progressorum sarissae ordinum quinque ad libram disponebantur; ordinum illae extremorum ad perpendiculum, sed flectebantur contra hostes supervenientes: hoc modo et equitum impetus et peditum facile repellebantur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Arriani Anabasis Alexandri VII 4, 4-6, 5.
  • M. Markle, The Macedonian Sarrissa, Spear and Related Armor, in American Journal of Archeology, a. 1977, n. 81 (3), pp. 323–339.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]