Petrus de Alcántara

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Petrus (discretiva)

Sanctus Petrus de Alcántara

Statua Sancti Petri de Alcantara,
a Navarro Gabaldón creata
Confessor, reformator
Natus 1499
Alcantara,
(olim: Norba Caesarea)
Mortuus 18 Octobris 1562
Arenas Sancti Petri
(prope Abulam)
Beatificatio Roma (18 Aprilis, 1622)
Gregorius XV
Canonizatio Roma (28 Aprilis 1669) 
Clemens IX
Veneratus a /in Ecclesia Catholica Romana
Patronus Brasilia, Extremadura;
vigiles nocturni
Index Sanctorum

Sanctus Petrus de Alcantara (14991562) fuit frater ex Ordine Fratrum Minorum sancti Francisci Assisiensis.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iohannes Garavitus natus est Norbae Caesareae, vulgo Alcantarae, in Hispania, anno 1499, parentibus Alonso Garavito et Maria Vilela, ex quibus duo etiam liberi orti sunt. Anno 1507, parente orbatus est. Duobus post annis, 1509, mater eius nupsit Alonso Barrantes, aliosque duos peperit filios. Adulescens, anno 1511, missus est a vitrico in Salmanticensem Studiorum Universitatem. Ibi fere quinque annos mansit. Sed anno 1515, relicta Universitate, Ordinem Fratrum Minorum ingressus est, ubi, emissis professionis perpetuae votis, "Petri" nomen sibi imposuit. Anno 1524, sacerdos ordinatus est. Dum Abulam se contulit, anno 1560, novit Sanctam Teresiam: cui a confessionibus fuit et cuius spiritus difficultates optime interpretatus est. Mortuus est Arenis, die 18 Octobris, anno 1562, Solis die, mane, in festo Sancti Lucae. Sexaginta tres aetatis annos habebat, et quadraginta professionis religiosae. Petrus, ut Ordinem suum restitueret, una cum aliis fratribus vitam egit nimis austeram. In eundem finem iuvit reformationem Sanctae Teresiae.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Anno 1622, die 18 Aprilis, Papa Gregorius XV Petrum de Alcantara inter Beatos retulit. Anno 1669, die 28 Aprilis, Clemens IX Papa inter sanctos numerari iussit. Anno 1826, die 31 Maii, Leo XII Papa, rogatu imperatoris Petri I Brasiliae, eum principem totius Brasiliae patronum renuntiavit. Anno 1962, data occasione quadringentorum annorum post obitum eius, Papa Iohannes XXIII constituit eum patronum Extrematurae, Hispaniae provinciae. Sanctus Petrus de Alcantara pro paenitentissimo omnium Sanctorum habetur per totam Ecclesiae historiam. Eius memoria celebratur die 19 Octobris.

Opera[recensere | fontem recensere]

Sanctus Petrus de Alcantara quaedam reliquit scripta altissima doctrina referta:

  • 1. Tractatum de Oratione et Meditatione (1532)
  • 2. Constitutiones Sancti Gabrielis et Sancti Iosephi
  • 3. Soliloquia Sancti Bonaventurae (versionem ex Lingua Latina in Linguam Hispanicam)
  • 4. Dictames (quos scripsit pro Sancta Teresia de Abula)
  • 5. Commentarium de Psalmo 'Miserere' (1561)
  • 6. Epistulas

Nota[recensere | fontem recensere]

Alcantara olim dicebatur Norba Caesarea. Cf. Clementis X, Acta canonizationis Sancti Petri de Alcantara, die 11 mensis Maii anni MDCLXX.