Sanctus Guillelmus de Desertis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oppidum S. Guillelmi de Desertis
Sanctus Guillelmus de Desertis: communis tabula

Sanctus Guillelmus de Desertis, Francogallice Saint-Guilhem-le-Désert, Occitanice Sant Guilhèm dau Desèrt, est commune Francicum 269 incolarum (anno 2010) praefecturae Arauris in regione Occitania et Ruscinone et in alta valle fluminis Arauris situm inter montes abruptissimos. Locus olim nomine Gellona cognita est. Ibi anno 804 Guillelmus Tolosanus monasterium condidit, ab abbatia haud longe distante Anianensi profectus. Ipse ex hac re cognomen "Gellonensis" meruit. Oppidum autem, quod paulisper iuxta novam abbatiam crescebat, a conditore sancto et a rupibus circumiacentibus desertis appellationem suam dempsit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • D. Caumont, Monts et grottes de Saint-Guilhem-le-Désert. La Ravoire: Éditions Gap, 1993
  • Jean-Claude Marol, Thierry Cazals, Claire Landais, Le val aventureux: St Guilhem. Éditions Études & Communication, 1995
  • Rudy Ricciotti, Romain Ricciotti, Julien Blaine,, Le Pont du Diable. Chirat: Al Dante, 2009

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Guillelmum de Desertis spectant.