Salticidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Salticidae
Aetas fossilium: Eocaeno[1] - Recens
Phidippus audax, mas adultus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Arachnida
Ordo: Araneae
Subordo: Araneomorphae
Sectio: Entelegynae
Familia: Salticidae
Blackwall, 1842
Subfamiliae

Aelurillinae
Agoriinae
Amycinae
Ballinae
Dendryphantinae
Euophryinae
Hasariinae
Heliophaninae
Hisponinae
Lyssomaninae
Marpissinae
Myrmarachninae
Pelleninae
Plexippinae
Salticinae
Spartaeinae
Synagelinae
Synemosyninae
Vide Index generum Salticidarum

Diversity
553 genera, 5025 species
Aspectus anteriores et dorsales maris locos oculorum monstrat (tabula Anglice signata).
Campus oculorum unius Salticidae (tabula Anglice signata).
Salticida Asilidá praedatoriá maiore quam se vescitur, quae eandem araneam comesa sit, si potuisset.
Celata generis 'Menemeri Salticida formicam marem tenet.
Phidippi clari mas et femina coniunguntur.

Salticidae, plus quam 500 genera descripta et circa 5000 specierum descriptarum,[2] sunt maxima aranearum familia, cui sunt circa 13 centesimas omnium familiae specierum.[3] Salticidis est optimus inter invertebrata visus, quo ad petendum, venandum, navigandum utuntur. Plurimae species, quamquam placate lentiusque movere solent, agilissime salire possunt, praesertim venantes, sed etiam minis respondentes. Eorum pulmones codicum? et apparatus trachealis bene evoluti sunt, et ambobus systematibus per respirationem bimodalem utuntur. Eorum exemplare oculorum ad summam agnoscuntur: omnibus Salticidis sunt quaterna oculorum paria, quorum oculi anteriores mediani sunt maximi.

Taxinomia et systematica[recensere | fontem recensere]

Formula:Cladogramma

Monophylia familiae Salticidarum per explicationes phylogeneticis et morphologicis bene probata est. Consensus autem caret quod spectat ad quos alios aranearum greges familia Salticidarum artissime coniungi possit. Inter greges sorores subiectos sunt Oxyopidae, Thomisidae, Clubionoidae, et araneae quae telas aedificant.[4]

Salticidae in tres stirpes digeri possunt: subfamiliam Lyssomaninarum, subfamiliam Spartaeinarum), et cladum Salticoidorum sine gradu,[4] quorum Salticoida sunt plus quam 90 centesimae omnium specierum Salticidarum. Salticoida amplius in multos greges digeri potest, inter quos Amycoida, Astioida, Aelurilloida, Euophryinae, Heliophaninae, Marpissoida, et Plexippoida.[4]

Fossilia[recensere | fontem recensere]

Salticida in sucino Baltico curata.

Perpauca Salticidarum fossilia iam inventa sunt. Omnia in sucino Aevi Caenozoici inveniuntur. Fossilia veterrima ex sucino Baltico inveniuntur, ex Eocaeno, abhinc annorum, 54 ad 42 milliones. Alia Salticidarum fossilia in sucino Chiapas? et sucino Dominicano inventa sunt.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Hill, David Edwin (7 Octobris 2009). "Salticidae of the Antarctic land bridge". Peckhamia .
  2. Maddison, Wayne P.; Melissa R. Bodner, et Karen M. Needham (6 Octobris 2008). "Salticid spider phylogeny revisited, with the discovery of a large Australasian clade (Araneae: Salticidae)". Zootaxa 1893: 49–64 .
  3. Peng, Xian-Jin; I-Min Tso, Shu-Qiang Li (2002). "Five New and Four Newly Recorded Species of Jumping Spiders from Taiwan (Araneae: Salticidae)". Zoological Studies 41 (1): 1–12 .
  4. 4.0 4.1 4.2 Maddison, Wayne P.; Hedin, Marshal C. (2003). "Jumping spider phylogeny (Araneae:Salticidae)". Invertebrate Systematics 17: 529–549 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Vasilevsky, M. 2012. "A Classical Taxonomic Guide to Identifying Fifty Unique North American Jumping Spiders."
  • Kaston, B. J. 1953. How to Know the Spiders, Dubuque, Iowa.
  • Crompton, J. 1954. The Life of the Spider. Mentor.
  • Forster, L. M. 1982. Vision and prey-catching strategies in jumping spiders. American Scientist 70:165-175.
  • Jackson, R. R. 1982. The behavior of communicating in jumping spiders (Salticidae). In Spider Communication Mechanisms and Ecological Significance, ed. P. Witt et J. Rovner, 213-247. Princetoniae Novae Caesareae.
  • Peaslee, A. G., et G. Wilson. 1989. Spectral sensitivity in jumping spiders (Araneae, Salticidae). Journal of Comparative Physiology A 164:359-363.
  • Richman, D. B., et R. R. Jackson. 1992. A review of the ethology of jumping spiders (Araneae, Salticidae). Bulletin of the British Arachnological Society 9:33-37.
  • Jackman, John A. 1997. A Field Guide to Spiders & Scorpions of Texas. Gulf Publishing Company. Houstoniae Texiae.
  • Harland, D. P., et R. R. Jackson. 2000. 'Eight-legged cats' and how they see - a review of recent research on jumping spiders (Araneae: Salticidae). Cimbebasia 16:231-240 PDF
  • Nakamura, T., et S. Yamashita. 2000. Learning and discrimination of colored papers in jumping spiders (Araneae, Salticidae). Journal of Comparative Physiology A 186:897-201.
  • Elias, D. O., A. C. Mason, W. P. Maddison, et R. R. Hoy. 2003. Seismic signals in a courting male jumping spider (Araneae: Salticidae). Journal of Experimental Biology 206:4029-4039.
  • Lim, M. L. M., et D. Li. 2005. Extreme ultraviolet sexual dimorphism in jumping spiders (Araneae: Salticidae). Biological Journal of the Linnean Society 89:397-406. doi 10.1111/j.1095-8312.2006.00704.x.
  • Richman, D. B., G. B. Edwards, et B. Cutler. 2005. Salticidae. In Spiders of North America: an identification manual, ed. D. Ubick, P. Paquin, P. E. Cushing, et V. Roth, 205–216. American Arachnological Society.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Salticidas apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Salticidas spectant.


Arachnida Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!
Salticidae Haec stipula ad salticidam spectat. Amplifica, si potes!