Araneomorphae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Araneomorphae
Nephila inaurata (Nephilidae)
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Arachnida
Ordo: Araneae
Subordo: Araneomorphae
Diversity
95 familiae

Araneomorphae, etiam Labidognatha appellatae, sunt subordo Aranearum, dentibus qui se opponunt sicut forceps distinctae, contra Mygalomorphas, quibus sunt dentes paene paralleli.[1]

Proprietates distinctae[recensere | fontem recensere]

Nota discrepantias in conlocationibus dentium duarum aranearum infra, quae Mygalomorphas et Araneomorphas repraesentant.

Atrax robustus minatur.

Atrax robustus (species Hexathelidarum), minas hic exhibens, conlocationem suorum dentium clare monstrat, qui sursum et deorsum moveri possunt, longo corporis araneae axi paralleli. Ergo hic aranea subordinis Mygalomorpharum, non Araneomorpharum, exemplum est. Dentes autem in Araneomorphis ad sese vergunt. Plurimae Araneomorphae, Mygalomorpharum dissimiles, quae usque ad viginti quinque annos vivere possunt, solum unum annum supersunt.[2]

Araneae in grege[recensere | fontem recensere]

Paene omnes araneae familiares ad hunc subordinem pertinent, tarantulis insigniter exclusis, quae saepe animalia dilecta videntur. Inter Araneomorphas sunt Araneidae, Theridiidae, Thomisidae, Salticidae, Lycosidae, magnaeque Sparassidae.

Systematica[recensere | fontem recensere]

Araneomorphae in duobus infraordinibus ponuntur, Hypochilis (solum familiam Hypochilidarum continente), et Neocribellatis. Neocribellatae vicissim in Austrochiloideis et duabus seriebus, Entelegynis et Haplogynis, ponuntur, quarum quaeque nonnullas superfamilias continet.

Cladogramma coniunctiones inter taxa inlustrat (Coddington et Levi 1991).

   Opisthothelae   

Mygalomorphae


   Araneomorphae   
   

Hypochilidae



   Austrochiloidea   
   

Gradungulidae



Austrochilidae



   Araneoclada   

Haplogynae



Entelegynae






Plurimis seriei Haplogynarum araneis seni, plurimis seriei Entelegynarum octoni oculi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Foelix, Rainer F.. Biology of Spiders (ed. 2a. ed.). Novi Eboraci: Oxford University Press. pp. 4–5. ISBN 0-19-973482-8 .
  2. De araneis, www.publish.csiro.au.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Coddington, et Levi. 1991.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Araneomorphas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Araneomorphas apud Vicispecies.


Arachnida Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!