Sachmis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sachmis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
sxm x
t
B1
Translitteratio śḫm.t

In Religione Aegyptia, Sachmis (Aegyptie sḫm.t h.e. "Potens" sive "Fortis") erat dea bellorum, morborum, et leaenarum. Cultus eius fontem praecipuum habebat Memphidi. Maritus eius erat Phthas (serius nomine Phthas-Socharis), filius Iphthimis.

Phra, Sol deus, misit Sachmin (hac in fabula aspectum malevolum Hathoris) ut mortales contra Solem insidias parantes exstirparet, sed tanto studio munus suum exsequebatur ut paene totum hominum genus necaret. Phra eam illusit ut cervisiam sanguineo colore tinctam potaret, et tam ebria fieret ut carnificiam non perficeret.

Eo quod causa haberetur morborum, ei preces offerebantur avertendorum et sanandorum morborum.

[recensere] Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sachmis spectant.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis