Sabbatum in religione Christiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum in insula Raarsa, ubi multi Sabbatum die Solis observant: "Quaesumus ut area lusoria die Solis non utamini."

Sabbatum in religione Christiana varias sententias habet, secundum confessionem. Observantiae sabbati discerni possunt traditiones tres:

Ad hoc Latine sabbatum vel sabbata (pl.) aliquando ut synonynum diei Saturni usurpatur, exempli gratia, apud Suetonium: "Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, venientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat."[1] In aliis linguis Europaeis verba derivata ex Latino sabbatum vel Graeco Σάββατον pro nomine gentili absolute substituerunt, exempli gratia, Hispanice sábado, Italiane sabato, Francogallice samedi (ex sermone vulgari *sambati dies), Theodisce Samstag, Russice суббота subbota.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lewis & Short, s.v. "sabbatum"; Suetonius, libri de Tiberio capitulo 32.