Ringe

E Vicipaedia
Wikidata Ringe
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°36′0″N 6°55′0″E
Numerus incolarum: 1 993
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 35.36 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Ringe: situs
Ringe: situs
vetus villa Buddenberg

Ringe (quod Latine circulum sonat) est commune Germanicus in Saxonia Inferiore circa 2000 incolarum apud limes inter Germaniam et Nederlandiam. Hic vicus pertinet ad municipium Emlichheimem. Ad Ringe vici Großringe, Kleinringe atque Neugnadenfeld pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1329 Ringe primo in actis descriptum est:„… sitam in legione Righe in parrochia Emnynchem“. Anno 1456 duo vici Großringe et Kleinringe erant. Fuerunt pars Comitatus Binethensis. Hic ab anno 1815 ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, ad quem Vici Großringe et Kleinringe pertinuerunt. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Quo tempore et colonia Neugnadenfeld condita est, ubi multi sodales Unitatis Fratrum, qui e patria in Germania occidentali amiserant, novam patriam invenerunt. Neugnadenfels tum pars Großringe fuit. Anno 1974 Großringe (cum Neugnadenfeld) atque Kleinringe in novum commune Ringe coniuncti sunt[1].

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ringe spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]