Resorte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Resorte est grex musicus Mexicanus, conditus Mexicopoli anno 1995. Genus musicum quo ille grex canit appellatur musica rock. Hic grex maxima parte Hispanice cantat.

Musici gregis sunt:

  • Pájaro Patinador
  • Pato Elizalde
  • Tavo Limongi
  • Enrique Camacho (Chango appellatur)

Carmina eorum describunt errores humanos, sicut temetum nimium bibendum, et mores Americanos Septentrionales in Mexico. Nonnumquam canunt etiam de Mexico antiquo. Musica eorum dicitur esse durissima, cum textu symbolico sed directo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]