Augerius Gislenius Busbequius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Augerius Gislenius Busbequius, imagine decimi septimi saeculi depictus.

Augerius Gislenius Busbequius (vulgo Ogier Ghiselin de Busbecq) (natus anno 1522 in oppido Comines, mortuus 28 Octobris 1592) apud Rothomagum) fuit scriptor, herbarius, legatus Flandrus monarcharum Austriacorum.

Busbequius Cominii, Flandriae oppido, anno 1520 1521ve natus est; unde et Philippo Cominaeo, historicorum decimi quinti saeculi principi, cognomen. Pater Aegidius Gislenius, Busbequae, ad Lysam fluvium sitae, Toparcha, pervetusto et nobili apud Flandros genere. Iuvenis in paternis aedibus educatus, Lovanii, Lutetiae, Venetiis Ioanni Baptistae Egnatio, post Bononiae et Batavii bonis literis operam dedit. Patre e vivis sublato, in Angliam a Domino Petro Lasso, Ferdinandi Imperatoris oratore, evocatus, aliquandiu in eius contubernio haesit; dein in patriam reversus, ab ipso Imperatore, adnitente potissimum Ioanne Van der Aa Belga, qui tum eidem Imperatori a Secretis, Vindobonam vocatus, huic ipsi et Maximiliano filio virtutis ac prudentiae gratia ita se probavit, ut nullius fere magis consilio Caesares niterentur, illumque moribus taque Aulae Matthiae, Maximiliani, Alberti et Venceslai, Archiducibus Austriae, Maximiliani iam dicti filiis, praeficerent. Legationibus claruit; quarum prima Asiana fuit, quando Ioanni Mariae Maluezio suffectus, magna anima modestia atque constantia, mitigato Solimanno, octennii inducias impetravit, prout latius e Legationis Turcicae epistolis patet. Altera Amasiana fuit; quam itidem scripto complexus est. Atque utraque Antverpiae iterata editione, procurante L. Carrione, dein anno 1620 Monachii a Sadelerio, sed auctior, et ornatior impressa; qui Ferdinando II Imperatori dedicat, epistolasque illas dignas ait, quae millies edantur, et ab omnibus evolvantur. Plurimas quoque antiquas inscriptiones e Graecia Asiaque illi debent antiquitatis cultores, quas viris doctis communicavit, ut Ancyranam Andreae Schotto contubernali suo, pluresque alias tum Graecas tum Latinas Iusto Lipsio, per quem insertae sunt veterum Romanorum inscriptionibus, a Smetio et Grutero promulgatis. Quanti eum fecerit Lipsius, liquet tum ex Saturnalium librorum praefatione ipsi inscripta, tum ex epistolis 18 & 63 Epistolarum Selectarum Centuriae primae

Verum Byzantio reversus Isabellam Austriam Carolo IX Regi nuptui datam in Franciam duxit, aulae eius praefectus, et post Rudolphi legatus, ad quem durante ea legatione epistolas suas scripsit quae in medio prolatae sunt anno 1740. At cum iam septuagenarius semestre spatium ab Imperatore impetrasset ut patriam amicosque inviseret, per Normanniam bellis civilibus vexatam in Belgium tendens, dum in vico Callia hospitatur, violenta militum manu ex proximo castro advolante abripitur. Verum cum ille, qua erat animi constantia et magnitudine, quereretur vim sibi fieri, et contra ius gentium praedam de legato agi, neque Rothomagensis Praefecti iussu (ut iactabant praedones) sed rapinae causa scrinia sua auferri, territi et sibi male conscii milites eum diluculo in integrum restituunt, protinusque diffugiunt. Praefecto vero Rothomagensi factum excusanti et vindictam promittenti, respondit sese magis animi quietem quam iniuriae vindictam expetere, Et cum lethalem sibi morbum praesagiret, in vicinas aedes lectissimae feminae Toparchae Maillocensis ad fanum Domini Germani deferri se iubet, ibique undecimo post die, anno 1592, 28 Octobris, fatis concessit. Corpus in D. Germani honorifice conditum: cor in lamina plumbea inclusum Busbequam magnifico maiorum monumento illatum est. Epitaphium scripsit V. C. I. Lipsius:

Augerius isthic est situs Busbequius,
Quis ille? quem virtutis & prudentiæ,
Habuere carum, gratiâ, ipsi Cæsares.
Hunc aula eorum vidit, aula & extera
Asiæ Tyranni. Quæ viri felicitas!
Probavit hæc, & illa. In omni tempore,
In munere omni, Nestorem se præbuit
Lingua atque mente. Iam quies eum sibi
Et patria hæc spondebat; ecce susulit
Viam per ipsam miles incertum, an latro.
Sed sustulit, simulque fidus Belgicæ,
Quod nunc choreas fulget inter astricas.
Justus Lipsius magno amico exiguum monumentum P.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Haec pagina textum incorporat ex Augerii Gislenii Busbequii Vita, quae in primis paginis editionis libri Augerii Gislenii Busbequii Omnia Quae Extant (1740) invenitur.