Latinitas bona

Raimundus de Sabunde

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Raimundus de Sabunde aut Raemundus Sebundius;[1] (mortuus 1436), natus Barcinone Cataloniae, fuit professor medicinae et philosophiae in Universitate Tolosana.

Liber naturae sive creaturarum (aliter Theologia Naturalis) circa annum 1435 ab eo compositus, Latine impressus anno 1484, Francice versus est a Michaele Montano Lutetiaeque impressus anno 1569.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • La theologie naturelle de Raymond Sebon; traduite en françois par messire Michel, seigneur de Montaigne. 1569.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomina ex antiquis editionibus Latinis operis sui.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael Montanus, "Apologie de Raymond Sebond" (Essais 2.12)
  • D. Beulet, Un Inconnu celebre: recherches historiques et critiques sur Raymond de Sabunde. Lutetiae 1875.
  • Jean Henri Probst, Le Lullisme de Raymond de Sebonde. Tolosae 1912.