Radiotherapia

E Vicipaedia
Aegra pelvem radiotherapiae obicit.

Radiotherapia est therapia quae radiatione ionizante utitur, plerumque ad curationem cancri, ad cellulas cancerosas temperandas vel interficiendas. Diversae radiationes ionizantes notae sunt, quae ope vel substantiarum radioactivarum vel apparatuum radiotherapiae propriorum instituere solent.

In medicina aestimatur radiotherapia therapia cytotoxica contra tumores solidi maxime effectiva[1]. Tamen nonnumquam resistentia cellularum cancerosarum contra radiationem ionizantem, radioresistentiam nominatur, observatur[2].

Quae autem cellulas sanas quoque afficere potest; ergo crinum amissionem, nauseam, et alia valetudinis incommoda aut offensiones saepe efficit.

Radiatio ionizans[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Radiatio ionizans.

Radiatio ionizans est transmissio energiae tantum altae radiationis et/vel particularum et/vel electromagneticae.

Applicantur in medicina radiationes ionizantes:

  • Emittis substantiis radioactiviis radiatio alpha et beta (et plus et minus distincta), quibus ex nucleis atomi substantiarum dilabentium ("non stabilarum", ita radioactiva) radiatio ionizans emittitur. Emittit:
    • Radiatio alpha particularum: nucleos helii, ut dilabentis radii in radon: + duo nuclei helii (2 protona et 2 neutrona)
    • Radiatio beta plus particularum: positron (e+), quod mutatione singulis protoni in neutron onus positivum abundat, ut dilabentis kalii in argon: + e+
    • Radiatio beta minus particularum: electron (e-), quod mutatione singulis neutroni in proton onus negativum liberatur, ut dilabentis plumbi in bisemutum: + e-
Spectrum radiationum electromagneticarum
    • Radiatio gamma electromagnetica: photona, quod reversione atomi ab statu abundantiae energiae ad statum basalem fit. Radiatio gamma est electromagnetica, frequentia eius luci visibili brevior, quo fit ut radiatio gamma non visibilis est. Per exemplum cobaltum 60: + energia → + photon
  • Radiatio radii X (seu Roentgeniani) est radiatio electromagnetica, at non ex substantiis radioactivis oritur, sed de tuba radiorum X emittitur. Radiationis frequentia inter lucis et radiationis gamma est.

Radiationes ionizantes etiam in radiologia ad morbos dignoscendos utuntur, ut in positronibus emissis tomographia (PET) ope radiationis beta plus vel in tubae radiorum X ope radii X.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!