Positron

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Positron (-onis, vel anti-electron) est anti-particula socia electronis. Eamdem volubilitatem, massam, etc. atque electron habet sed ei est onus electricum +1 (electron -1) .

Positionis existentia primum implicata est in prima theoria quantica-relativistica Pauli Dirac anno 1930 divulgata. Qua in theoria Dirac primus praedixit electronem volubilitatem mediam habendum esse, et novum statum electronis fieri energia stativa negativa -mc2 quem positronem appellavit.

Ut his status novus intepretatur, Dirac primus proposuit maris fermionici notionem, ubi positron postulavit esse cavus in mare positivo electronibus pleno ita ut summa oneris universi sit zerum, Richardus Feynman autem postea itineris transtemporalis notionem, ubi positron est electron qui retro in tempus movetur, et alii alas notiones. Qualibet interpretatione adhibita implicatio eadem est: positron in directionem electroni contrariam semper movetur, ita ut si onus electricum eius positivum fit!

Primum positron detectum est a Carolo Davide Anderson est anno 1932. Praedictione eius verificta, anno 1933 Paulus Dirac praemio Nobeliano physicae laureatus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg