Latinitas nondum censa

Alexander Popov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Alexander Popov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Popov: imago
Nativitas: 16 Martii 1859; Q155767
Obitus: 13 Ianuarii 1906; Petropolis
Patria: Russia

Officium

Munus: physicus, Inventor, Q81096

Memoria

Sepultura: Q4263743
Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Alexander Stephani filius Popov (Russice: Александр Степанович Попов, Aleksandr Stepanovič Popov; natus 16 Martii 1859, mortuus 13 Ianuarii 1906), physicus et electrotechnicus Russicus, inventor radiophoni.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Alexander Popov natus est die 4 Martii (die 16 Martii secundum Calendarium Gregorianum) anno 1859 in oppido Tur'inskie Rudniki (quod nunc est urbs Krasnotur'insk regionis Sverdlovscensis Russiae), in familia sacerdotis.

Initio (ad annum 1877) in scholis seminarioque clericalibus, dein in Universitate Petropolitana educatus, Alexander Popov anno 1882 complevit studium suum in facultate physico-mathematica Universitatis Petropolitanae. Physicam et electrotechnicam docebat. Invenit radiophonum, die 7 Maii anni 1895 primo monstratum. Fuit professor physicae (ab anno 1901) et director (ab anno 1905) Instituti Electrotechnici Petropolitani.

Popov mortuus est die 31 Decembris anni 1905 (die 13 Ianuarii anni 1906 secundum Calendarium Gregorianum) Petropoli in urbe.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!

Fontes[recensere | fontem recensere]