Quintus Iunius Arulenus Rusticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Iunius Arulenus Rusticus (nescimus quando natus sit; mortuus est anno 93) fuit senator Romanus primo saeculo. Anno 66 tribunus plebis in senatu pro Publio Clodio Thrasea Paeto a Nerone imperatore accusato intercedere in animo habuit.[1] Anno 70 praetor fuit, anno 92 ultimis mensibus consul suffectus fasces tenuit. Anno 93 propter laudes Thraseae ab ao? compositas a Domitiano imperatore necatus est.[2] Iunius Mauricius fuit frater eius.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XVI 26,4.
  2. Tacitus, Agricola, 2,1; 45,1; Plinius Minor, Epistulae, I 5,2; V 1,8.
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 66.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!