Publius Clodius Thrasea Paetus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Clodius Thrasea Paetus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 66) senator Romanus fuit. Patria eius Patavium fuit. Uxor eius Arria Minor erat, filia Auli Caecinae Paeti, qui anno 42 coniurationi Lucii Arruntii Camilli Scriboniani interfuit. Post Caecinae mortem cognomen Paeti assumpsit. Anno 56 consul suffectus creatus est. Anno 57 in senatu Gaium Cossutianum Capitonem, legatum Ciliciae accusavit[1]. Anno 59 senatu exiit, cum patres post caedem Agrippinae matrem principis supplicationes decrevit[2]. Anno 62, cum Antistius Sosianus praetor probosorum carminum Neronem accusatus in esset, Thrasea adeptus est, ut tantum relegaretur, neque, ut Nero cuperet, supplicio supremo afficeretur[3]. Quamquam Thrasea ab hoc die numquam curiam intravit, Nero tamen mortem eius decrevit[4]. Anno 66 Nero senatum ad supplicium coegit. Thrasea autem mortem voluntariam petivit[5]. Filiam habuit Fanniam, quae Gaio Helvidio Prisco philosopho nupsit. Quintus Iunius Arulenus Rusticus laudationem Thraseae composuit[6].

[recensere] Notae

  1. Tacitus, Annales, XIII 33
  2. Loco citato XIV 12
  3. Loco citato XIV 48-49
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 41
  5. Loco citato, XVI 21-35
  6. Tacitus, Agricola, II
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis