Pugna Alamensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Alamensis in carta depictus

Pugna Alamensis[1][2] pugnatum ab die 23 Februarii usque ad diem 6 Martii anno 1836 ad fanum Sancti Antonii in regione Texana, est notissimum proelium in eversione Texana.

Illa eversio pugnabatur annis 1835 1836que, cum coloni ab Civitatibus Foederatis Americae orti contra exercitum Mexicanum in Texia pugnaverunt.

Archeologia[recensere | fontem recensere]

Regio prope sinum aquae Mexicanum posita, Texas vel Tejas vocata, quae usque ad terras hodiernas Nebrascanas in partibus septentrionalibus tendebat, in finibus Mexici illis temporibus iacebat.

Decade 183 ineunti, plurimis colonis Anglice loquentibus ab Civitatibus Foederatis Americae ad regionem Texanam advenientibus, imperium Mexicanum ibi dissolvi coepit. Cum incolae Texani anno 1835 copias Mexicanas ex Texia expulserant, praeses Mexicanus duxque Antonio Lopez de Santa Anna copias paravit ut regionem Texanam intraret reciperetque.

Proelium[recensere | fontem recensere]

His a duce Mexicano Santa Anna paratis, die 23 Februarii anno 1836 copiae Mexicanae ab duce ipso ductae ad Alamonem advenerunt eique obsidere coeperunt.

Die 6 Martii, copiae Mexicanae, cum Alamonem oppugnaverant, omnes fere milites Texanos interfecerunt, qui dicuntur numerati esse inter 182 atque 257 hominum.

In illa manu qui Alamonem defendebant erant viri praeclari Jim Bowie, Davy Crockett, William Barrett Travis.

Postea[recensere | fontem recensere]

Post proelium apud castellum Alamonem milites Texani reliqui ducebantur ab duce Texano Sam Houston in partem Texiae orientem. Post sex fere hebdomades, die 21 Aprilis eodem anno 1836, illi reliqui occurrerunt duci Mexicano Santa Anna in proelio San Jacinto, ubi Texani exercitum Mexicanum fugaverunt.

In illo proelio apud San Jacinto milites Texani se hortabantur exclamantes "Alamo memento."

Scriptum[recensere | fontem recensere]

Martin Meier: "Quomodo civitates unitae Americae anno 1848o magnarum hodierni territorii sui partium potitae sint. In: Rumor varius 5-6/98, tomus 21, fasculum 126, idibus Decembribus MCMXCVIII.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Rumor varius 5-6/1998, Idibus Decembribus, t. 21, fasc, 126, p.130
  2. nomen hypocoristicum Hispanicum tractum ex nomine Latino alnus, -i f. Illud castellum erat quondam statio religiosa nomine Mission San Antonia de Valeroin, quod munitum est ab Texanis exercitu Mexicano in Texiam ingredienti mutatumque in sicut castellum.