Publius Ostorius Scapula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Ostorius Scapula (natus circa annum 15 – mortuus est anno 52) senator Romanus fuit. Pater eius eques Quintus Ostorius Scapula, praefectus praetorio circa annum 5 fuit. Ante annum 47 consul suffectus creatus est. Dux exercitus Romani et legatus Augusti pro praetore Britanniae ab anno 47 usque ad annum 52 successor Auli Plautii erat. Ostorius Scapula ducem Britannicum Caratacum profligavit et idcirco ornamenta triumphalia accepit. Filius eius Marcus Ostorius Scapula patre duce in Britannia coronam civicam ob servatos cives meruit[1].

Nexus externi(Anglice)[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales XII 31,4