Prospero's Books

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Gielgud anno 1973 ab Allan Warren pictus

Prospero's Books est pellicula Anglice anno 1991 a Petro Greenaway moderata. Musica a Michaele Nyman composita est; saltationes Carina Saporta direxit. Pellicula e comoedia Shakesperiana The Tempest oritur, sed in multis rebus mutata. Titulus e versibus Shakesperianis sumitur in quo Prospero, dux Mediolanensis in exsilio in insula quadam degens, filia sua Miranda originem eorum et evasionem explicat:

Some food we had, and some fresh water, that
A noble Neopolitan Gonzalo
Out of his charity (who being then appointed
Master of this designe) did give us, with
Rich garments, linnens, stuffs, and necessaries
Which since have steeded much; so of his gentlenesse
Knowing I loved my bookes, he furnishd me
From mine owne Library with volumes that
I prize above my dukedome (The Tempest act. I sc. 2).

Quos libros, a Shakesperio minime enumeratos, Greenaway seriatim ad numerum quattuor et viginti in scaenam pelliculae promovet, sequentiam ita episodiorum evolvens:[1]

  1. Liber aquae
  2. Liber speculorum
  3. Liber mythologiarum
  4. Manuale parvarum stellarum
  5. Atlas olim ad Orpheum pertinens
  6. Liber acer geometriae
  7. Liber colorum
  8. Vesalii anatomia partús
  9. Enumeratio mortuorum alphabetica
  10. Liber fabularum peregrinatorum
  11. Liber Telluris
  12. Liber architecturae et aliae musicae
  13. Conceptús duo et nonaginta Minotauri
  14. Liber linguarum
  15. Plantae finales
  16. Liber amoris
  17. Bestiarium animalium quae fuerunt et sunt et erunt
  18. Liber utopiarum
  19. Liber cosmographiae universalis
  20. Traditio ruinarum
  21. Vitae Pasiphaës et Semiramidis ab ipsis scriptae
  22. Liber motús
  23. Liber ludorum
  24. Ludi scaenici sex et triginta, quorum primus nondum scriptus est

Pelliculae actores principales sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Klein (1996)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]