Miranda
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Miranda (satelles)
Miranda est persona comoediae The Tempest a Gulielmo Shakesperio scriptae, filia Prospero qui olim dux Mediolanensis iam in insula quadam exsul vivit. Quo tempore e Mediolano effugerunt Miranda infans fuit; fere nihil igitur de vita anteriori meminit. Miranda est etiam persona pelliculae Prospero's Books a Petro Greenaway moderatae, quam personam Isabella Pasco actrix Francogallica gerit.
Papilio Troides miranda nomen specificum ad honorem Mirandae habet; Miranda etiam, satelles Urani, ex ea nuncupatur.