Ariel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Ariel (praenomen)

Ariel est persona comoediae The Tempest a Gulielmo Shakesperio scriptae, fatus vel spiritus qui iussu Prospero res magicas facit. Ariel est etiam nomen personae in libro Isaiae repertae; an Shakesperius nomen e Biblia sumpsit non liquet.

Ariel est persona ludi scaenici Une tempête ab Amato Césaire anno 1969 docti, in quo incolam coloniae e stirpe mixto ortum effingit. Personam Arielis in pellicula Prospero's Books (a Petro Greenaway moderata) Paulus Russell et Iacobus Thiérrée agunt.