Pro Cantione Antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pro Cantione est coetus cantorum professionalium, Londinii anno MCMLXVIII (1968) fundatus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi socii fuerunt tenor Jacobus Griffett, contratenor Paulus Esswood, director musices Marcus Brown. Paulo post coeperunt cum musicologo Bruno Turner cooperari. More antiquo, nulla mulier partem capit in concentibus huius gregis cantorum, sed omnes viri sunt: contratenores, tenores, barytoni et bassi. Interdum tantum, ad discos faciendos, mulieres adgregatae sunt, e.g. anno 1978 in disco " The Oxford Book of English Madrigals".

Circiter anno decimo a grege condito, cantus polyphonici in opere discographico domo Archiv edito 'The Flowering of Renaissance Polyphony' (Geistliche Musik der Renaissance') (i.e. "Dum floruit polyphonia aetatis litterarum renovatarum") optime evaserunt, nomen et voces huius gregis in orbe pervulgantes. Ecce quae in hoc opere inveniuntur.

  • CD I: Joannes Dunstable, Gulielmus Dufay, Gilles Binchois: Moteti
  • CD II: Anthonius Busnois, Iosquinus Pratensis: Missae
  • CD III: Ockeghem Missa "Pro defunctis" - Desprez Duo moteti - Jacobus Obrecht
  • CD IV: Petrus de la Rue, Enricus Isaac, Anthonius Brumel, Joannes Mouton, Aloysius Compère: Moteti
  • CD V: Nicola Gombert, Jacobus Arcadelt, Adrianus Willaert, Jacobus Clemens non Papa, Cyprianus de Rore, Jacobus Gallus, Philippus de Monte, Jeronimus Vinders: Moteti.
  • CD VI: Orlandus Lassus: Duo Psalmi Poenitentiales; Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus Moteti.
  • CD VII: Cristophorus de Morales: Moteti; Praenestinus: Missa "Aeterna Christi munera"-

XXI saeculo ineunte Pro Cantione Antiqua adhuc exstat. Cantores seniores saepe operam dant in cursibus et scholis de musica polyphonica.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]