Philosophia neoscholastica

E Vicipaedia

Philosophia neoscholastica, vulgo thomismus neoscholasticus seu neothomismus ob momentum operum ab Thoma Aquinate scriptorum nota, est motus, qui philosophiam in theologia et philosophia Catholica Romana, quae a medio saeculo undevicensimo coepit.

Initia[recensere | fontem recensere]

Philosophia scholastica medio aevo norma philosophiae et theologiae communiter accepta facta est. Ratio scholastica adventu humanismi saeculis quinto decimo et sexto decimo labi incohavit, postea quam eam a nonnullis eius assectatoribus rigidam et nimis formalem existimabant. Porro, ut ostendit Iosephus Ludovicus Weisheipl, intra Ordinem Fratrum Minorum philosophia scholastica nunquam intermissa est, eamque ex tempore Aquinatis colebant. "Philosophia vero scholastica nunquam omnino evanuit. Motus magni momenti ad thomismum redivivum reddendum incepit a saeculo 16, litteras Scholasticas eminentibus collationibus locupletaturus. Thomas Caietanus (1469–1534), Gabriel Vásquez (1551–1604), Franciscus Toletus (1532–1596), Petrus Fonseca (1528–1599), et praesertim Franciscus Suárez (1548–1617) profundi philosophi fuerunt, magistro illi, cuius principia adoptaverunt, digni.""[1] "Philosophia thomistica semper vigebat inter Dominicanos, post reformationem, res novas Francicas et occupationem Napoleonicam. Lex Ordinis requisivit, ut omnes Dominicani doctrinam Sancti Thomae tam in philosophia quam in theologia praeciperent.""[2] Continuitas diutina scholasticismi Dominicani derivatur ex indice hominum cum Pontificia Universitate a Sancto Thoma conexorum.

Philosophiae partitio[recensere | fontem recensere]

Philosophiam scholasticam generatim, Christianum Wolffium sequentes, in partes diviserunt. Quoad intellectum, dignoscebant logicam, dialecticam, et criticam. Quoad realitatem, internoscebant inter metaphysicam, quae dicebatur, generalem seu ontologiam, et metaphysicam specialem, quae theodicaeam, rationalem psychologiam, et cosmologiam seu philosophiam naturalem comprehendebat. Quoad societatem, ethicam generalem et specialem a se distinxerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Joseph Louis Perrier, The Revival of Scholastic Philosophy in the Nineteenth Century, "Chapter VIII: Forerunners of the Neo-Scholastic Revival," accessum 1 Augusti 2013.
  2. "Archived copy"  "The Revival of Thomism: An Historical Survey", James Weisheipl, 1962.