Phaselis

E Vicipaedia
Wikidata Phaselis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 36°31′25″N 30°33′8″E
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Kemer

Phaselis (-idis, f.) (Graece Φασηλίς) antiqua fuit urbs Graeca in ora Lyciae, huius ruinae prope vicum Tekirova collocatae sunt. Inter Bey mons et silvas Olympias, sedecim chilometra ad occidentem oppidi Kemer sita est.

Aquaeductus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Oppidum circa 700 a.C.n. a Rhodicis conditum est. Cum ad isthmum duos portus separantem situm sit mox maximus portus Lyciae facta est et cuiusdam momenti in mercaturis inter Graeciam, Asiam Minorem, Aegyptum et Phoeniciam commutandis quamquam non ad foedus Lycum pertinebat. Fuit templum Athenae dicatum Phaselis, ubi lancea Achilles ostentata esse dicitur. Ibi etiam Theodectes poeta natus est. Persae Achaemenidae cum Asiam Minorem ceperunt urbem expugnantes in dicionem eorum redegerunt, demum a Alexandro Magno in expeditione sua capta est.

Alexandro defuncto Aegypti Ptolemaeici urbem inter annos 209 et 197 a.C.n. habebant. Composito autem pacto Apameense regni Rhodici una cum aliis urbibus Lyciae tradita est. Inter annos 190 et 160 a.C.n. sub dominatu Rhodico erat postquam in foedere Lycicum inclusa est. Saeculo primo a.C. piratae urbem constanter minabantur; brevique tempore immo a duce eorum Zekenites obsidebatur dum copiae Romanae illum expulserunt.

Aetate Byzantina urbs sedes episcopalis facta est quamvis iterum in periculum expugnationis per piratas venerit. Gradatim status urbis, quae saeculo septimo a navibus Arabicis aggressa sit, deminuebatur usque saeculum undecimum ad paupertatem redacta est. Cum Selgiukidae Alanyam et Attaliam portus praeferrent Phaselis ullius momenti esse cessit.

Phaselis hodierna[recensere | fontem recensere]

Phaseli tres portus sunt: Portus Septentrionalis, Portus proelii, et Portus Munitus' ('Portus Solis'), quorum superior maximi momenti eorum erat. Via 24 metrorum urbem percurrit, quae in Porta portatoria Hadriani finem habuit. Relicta tabernarum tenus viam inventa sunt. Haud procul sunt thermae Romanae, forum et theatra, quae omnes inter monumenta saeculo secundo nominandi sunt. Exstant praeterea multi sarcophagi per locum dispersi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 36°31′25″N 30°33′8″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades