Pentatomoidea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pentatomoidea
Acanthosoma labiduroides femina
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Hemiptera
Infraordo: Pentatomomorpha
Superfamilia: Pentatomoidea
Families
Nympha pentatomidarum tribus Halynorum, recentius ex ovo exclusa.

Pentatomoidea sunt superfamilia insectorum subordinis Heteropterorum ordinis Hemipterorum. Eis sunt glandes in thorace inter primum secundumque crurum pares quae acrem emittunt liquorem. Nymphae, adultis similes sed minores et sine alis, etiam tales glandes habent.

Aliae species Pentatomoideis similes in superfamilia Coreoideorum digeruntur.

Familiae[recensere | fontem recensere]

In Britannia, Pentatomoideorum familiae sunt Cydnidae, Acanthosomatidae, Pentatomidae, et Scutelleridae.[1]

Familiae Canopidae et Phloeidae solum in zona neotropica inveniuntur.[2]

Dinidoridae in regionibus Afrotropicis et Orientali, America Septentrionali et Australia habitant.[3]

Megarididae solum in Media America descriptae sunt.[4]

Plataspididae inveniuntur solum in regionibus tropicis et subtropicis Hemisphaerae Orientalis, quamquam nonnullae Coptosomae species in regione Palaearctica habitant.[5]

Tessaratomidae praecipue in tropicis Mundi Veteris zonis habitant.[6]

Thaumastellidae solum in regionibus Afrotropicis et Palaearcticis habitant.

Urostylididae inveniuntur praecipue in oecozona palaeartica orientali.[7]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. www.earthlife.net.
  2. Randall T. Schuh et James Alexander Slater, True bugs of the world (Hemiptera: Heteroptera): Classification and natural history (Cornell University Press, 1995, ISBN 0-8014-2066-0).
  3. Zoological Catalogue of Australia: Hemiptera, Heteroptera, Pentatomomorpha, vol. 27, Editor Australian Biological Resources Study, CSIRO Publishing, 2002, ISBN 0-643-06875-9.
  4. www.discoverlife.org.
  5. Randall.
  6. James T. Costa, The other insect societies (Harvard University Press, 2006, ISBN 0-674-02163-0.
  7. Robert G. Foottit et Peter H. Adler, Insect Biodiversity: Science and Society (John Wiley and Sons, 2009, ISBN 1-4051-5142-0.