Patricius (sanctus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Sancti Patricii

Sanctus Patricius, pleniore nomine Magonus Sucatus Patricius[1] (natus in Bannae Ventae Berniae Britanniae Romanae saeculo quarto exeunte aut saeculo quinto ineunte; mortuus in Hibernia die 17 Martii anno 461 aut 493), fuit missionarius Christianus, qui patronus Hibernicus Islandicusque habetur. Apud Temoriam praedicavit coram rege alto, qui conversus ad Christum fuisse dicitur. Dies festus 17 Martii, signum shamrock est.

Notae [recensere]

  1. Secundum episcopus Tirechan in Collectanea sua de vita Patricii: Tirechan dicit "Inueni quattuor nomina in libro scripta Patricio apud Ultanum episcopum Conchuburnensium: sanctus Magonus, qui est "clarus"; Succetus, qui est "deus belli"; Patricius, qui est "pater ciuium"; Cothirthiacus, quia seruiuit quattuor domibus magorum." Textus apud situm "Confessio Patricii" titulo. Alia nomina inveniuntur in praefatione hymni Sancti Secundini, quae linguis et Hibernica et Latina utitur: "Succat immoro ainm Patraic apud parentes eius; Cothraige nomen eius apud Miliucc; Magonius apud Germanum; Patricius a papa Celestino."

Bibliographia [recensere]

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Patricium spectant.
  • Confessio Patricii, Latine, Hibernice, necnon aliis linguis


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!