Partium
Partium est terminus technicus iuris publici deductus a titulo principis Transsilvaniae: Dominus Partium Regni Hungariae.
Partium ad illas partes regni Hungariae referebat, quae, etsi saeculo sexto decimo sub dicionem principis septemcastrensis venerunt, tamen ad principatum numquam pertinebant.
Territorium Partium dictum procedente tempore finibus variabat.
Hodie regiones comitatuum Aradiensis, Bihoriensis, Maramarosiensis, Satmariensis et Salaiensis ad Partium numerantur.
Partium anno 1541 media Hungariae parte ab Imperio Ottomanico occupato (quae inde Hungaria turca vocabatur) Sultano Suleimano I. probante a Ioanne Zapoliensi, qui (contra Habsburgos) se regem Hungariae esse postulabat, regebatur. Filius eius, Ioannes Sigismundus Zapoliensis, tum rex Ioannes II., anno 1570, postquam cum Maximiliano II. foedus Spirense (die 16 Augusti 1570) pepegit, a regno se abdicavit indeque Ioannes Sigismundus Transsilvaniae et partium regni Hungariae princeps appellatus est.
Secundum foedus Spirense sequentes comitatus ad Partium pertinebant:
- Maramarosiensis comitatus
- Bihoriensis comitatus (anno 1664 maxima ex parte ad Imperium Ottomanicum amissus)
- Szolnokiensis comitatus medius
- Krasznensis comitatus
Porro territoria postea occupata:
- Districtus Köváriensis
- Pars orientalis Zarandensis comitatus
- Pars orientalis Aradiensis comitatus (1606-1645 ab Imperio Ottomanico recuperatus)
- Banatus Krassovinsis (anno 1664 ab Imperio Ottomanico recuperatus)
Transsilvania ab Austriacis occupata Turcis pulsis (Instrumentum Pacis Carloviciensis, 1699) comitatus Szolnokiensis medius Krasznensisque, Districtus Kövariensis et pars orientalis Zarandensis comitatus Magno Principatui Transsilvaniae adiuncti sunt.
Primo bello mundiali confecto regiones a Romania occupatae, anno 1920 Foedere Trianonensi Romaniae ex lege consociatae sunt.
Bibliographia [recensere]
- Béla Köpeczi (Hrsg.): Kurze Geschichte Siebenbürgens („Erdély rövid története“), Akademia, Budapestini 1990, ISBN 963-05-5667-7 (versio interretialis)
- Foedus Spirense, 1570