Panellets

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Panellets

Panellets ('parvi panes') sunt parva de martipane dulcia Catalana, genus bellariorum factum per Sollemnitatem Omnium Sanctorum de pasta mixta cum amygdalis crudis molitis, saccharo, patatis, et albo ovi quasso super eam, et denique in furno decocta. Sunt plurima genera (de cocco, amygdalis, pasta cydonii (Catalanice: codonyat) in medio panellet et ceteris), sed panellets tecti de pineis nucleis popularissimi sunt. Catalani panellets cum ipomoea batatas, castaneis coctis et vino dulci (Catalanice: Moscatell) edunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prius per Sollemnitatem Omnium Sanctorum noctem cunctam campanarii campanas pulsare debebant, ut nemo pro defunctorum animis orare oblivisceretur. In media nocte fideles ad templum adgrediuntur et communicabant cum campanariis fructus siccos, dulcia, et vinum dulce. Inde oritur La Castanyada, festum vesperi pridie Sollemnitatem Omnium Sanctorum, in quo eduntur haec dulcia, dicta panellets, et castaneae in furno coctae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Panellets spectant.