Martius panis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Martius panes Hispanici

Martius panis seu martipanis est bellariorum genus, quae constat praecipue ex amygdala trita et saccharo, quod saporem proprium habet ex amygdala amara, quae ex 4%-6% pondus amygdalae constituit. Saepissime inest aqua rosata.

Originem Martii panis nonnulli credunt esse a Persia, et saeculo 8 factus est cibus praecipuus regionis Balticae Germaniae. Lubeci praesertim habetur esse mos maiorum Martium panem conficere. Usque ad hunc diem fabricatores Lubecenses promittunt Martium panem constare ex besse amygdalis pondere, quare merces eorum sunt sucosi et aurei.

Secundum ius Rei Publicae Europaeae Martius panis non potest minus quam 14% olei amygdalini, neque plus quam 8.5% humoris. In Civitatibus Foederatis debet constare ex quadrante parte amygdalis, alioquin masa amygdalina nuncupatur. Alia impensa quae nonnumquam Martio pani adduntur sunt aqua rosata, mel, pistacium, et chemica conservantia.

Ex eo nonnumquam fiunt cuppedina, saepe formae fructuum et holerum. In nonnullis nationibus finguntur bestiarum simulacra, e.g. suum, quae more translaticio Kalendis Ianuariis eduntur. Quoque adhibetur in crustis, tortis, placentis etc, praesertim "pasta regia" quae eduntur tempore carniprivii

[recensere] Martipanes Hispaniae

In Hispania, matipanes sunt clari aput Toletum, et protecti sunt sub nomine mazapán de Toledo. Etiam sunt cibus clarus Christi Natalis.

[recensere] Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Martipanem spectant.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis