Palinurus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Promunturium Palinuri hodie.

In mythologia Romana Palinurus fuit comes et gubernator Aeneae a Troia usque in Italiam navigantis. Vix Campaniae litus attigerat, cum a feris incolis occisus est et nomen suum promunturio Palinuri dedit, ubi humatus est. Nam sic Sibylla Cumana praedixerat : "Aeternumque locus Palinuri nomen habebit"[1]. Praeter promunturium etiamnunc vicus quidam in ea regione Palinuro nomen Italice habet.

Cum navem Aeneae ex Sicilia ad lacum Avernum tendentem gubernaret ac totius Troianae classis cursum regeret, Palinurum gubernaculo haerentem Somnus deus media nocte adgressus in mare praecipitavit. Miser per tres dies ac tres noctes ligneo gubernaculo innatavit usque ad litus ubi, a feris gentibus exceptus, statim trucidatus est. Haec mors velut pretium placidae navigationis fuit et instar sacrificii humani. Nam huius vitam Neptunus flagitaverat, cum Veneri diceret :

Unum pro multis dabitur caput[2]

Sed, cum insepultus in litore remansisset Palinurus, a Charone aditu cymbae prohibitus erat, quae animas mortuorum trans Stygium amnem vehebat. Itaque, cum Aeneas, Sibylla duce, Anchisam patrem in Infernis quaereret, in maestam umbram infelicis Palinuri incidit, qui auxilium heroem rogavit. Tum Sibylla ei promisit ipsas feras gentes, quae necaverant, pestibus immissis, corpus eius dis cogentibus humaturas. Tum placatus in medias umbras recessit Palinurus.

Nobis in Aeneide primum apparet Palinurus ; non tamen a Vergilio haec persona commenta videtur, sed potius eo tempore vulgata quo fabula de origine Troiana Romanorum florere coepit

De Palinuro alio.[recensere | fontem recensere]

In fabula Plautina Curculione Palinurus est servus Phaedromi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aeneis VI,381.
  2. Aeneis V,815.

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Vergilius, Aeneis III 202, 513-520, 562-565 ; V 835-871 ; VI 337-383.