Interregnum Ottomanicum

E Vicipaedia

Interregnum Ottomanicum sive Triumviratus Ottomanicus (Turcice: Fetret Devri) est spatium temporis inter 1402 et 1413, quo sultano Bayiazethe I a Tamerlane in pugna apud Ancyram victo filii Baiazethis armis de throno Imperii Ottomanici decernebant.

Tamerlanus tribus filiis partes pristini imperii tribuit: Suleimanus (Turcice: Süleyman), filis maior, partes Europaeas, Iesus (Turcice: İsa) Anatoliam occidentalem et Mahometus (Turcice: Mehmed) Anatoliam mediam accepit. Tamerlano anno 1405 mortuo ac imperio eius dilapso Mahometus cito nonnullos territoriorum vi subditorum Amirales sibi clientes coniunxit. Etiam Iesum vincere potuit. Interim Suleimanus Hadrianopoli se sultanum salutare fecit. Adiutus a clientibus Europaeis necnon ab Imperio Romano Orientali, quod se tributo liberaverat, partes Anatoliae in dicionem suam redegit.

Denique quartus filius nomine Moyses (Turcice: Musa) apparuit, qui cum patre Baiazethe captus erat. Cum Suleimano depugnans Hadrianopoli inclusus est. Fugiturus captus fratrique traditus est, qui eum anno 1410 strangulari iussit. Moyses territoria et Imperium Romanum Orientale durius habuit, quamobrem a Mahometo auxilium petiverunt. Anno 1413 proelio in Balcania commisso Moyses interfectus est, quo Mahometus sultanus imperium Ottomanicum reconciliaret.

Nexus interni