Vide etiam paginam discretivam: os
Os (-ris, n.) est foramen capitis animalium (ergo hominum quoque), per quod cibus et potio consumuntur. Affectum est dentibus et lingua et labiis. Paries superior oris dicitur palatum.