Oryza in patella

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oryza in patella

Oryza in patella[1] (Valentiane: Arròs en paella seu breviter paella), olim nominatur oryza modo Valentiano est cibus clarus Valentiae, qui nunc editur per Hispaniam totam. Oryza cocta est in coquulo aut patella (quae cibo dat nomen) cum holera, et cum carnibus, aut bivalvis, et cum croco, qui dat oryzae colorem proprium flavum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Oryza in patella cocta est primo in regione Valentiana, circa saeculum duodevicensimum, sed iam anno 1513 scriptum singulum est de oryza modo Valentiano.

Modus coquendi[recensere | fontem recensere]

Hoc est modus oryza coquendi in patella. Primo capsica friguntur in oleo, et tunc in oleo ipso friguntur carnes. Carnibus frixa, in oleo additur lycopersica, croci et holera alia. In patellam vertitur bulligo, ex piscibus aut carnibus factum. Et tandem, in bulligonem ferventem, oryza additur. Bulligone plene evaporato, oryza apta est comendi.

De variationibus[recensere | fontem recensere]

Oryza in patella cocta est cibus proprium Communitatis Valentianae, sed sunt variationes variae in regionibus communitatis.

  • Proprie, oryza in patella (paella) est illa in qua sunt cuniculus et pollus, cum fabis.
  • Oryza hortelana (paella de la huerta) est genus cum fabis candidis et viridibus, cinaris et capsicis.
  • Oryza maris (paella marinera) est genus cum piscibus, astracis, loliginibus et bivalvis.
  • In oryza mixta (paella mixta) insunt carnes et pisces.
  • Oryza cum cochleis et cuniculo (arròs amb cunill i cargols) est clara in regione Alcodii.
  • Oryza cum crusta (arròs amb costra) propria Illicitana, est cibus cum oryza, farciminibus et botellis sanguineis, plene cum crusta ex ovo facta.
  • Oryza separata (arròs a banda) clara in Lucento, cocta est oryza cum lolliginibus et piscibus, sed pisces et loligines separate editur.
  • Oryza nigra (arròs negre) facta est cum sepia.

Consuetudo[recensere | fontem recensere]

Est mos apud Valentianos et Hispanos oryza in patella edere Dominico die.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad oryzam in patella spectant.