Nicolaus de Flüe

E Vicipaedia
Sanctus Nicolaus de Flüe

Eremita
Natus 1417
Mortuus 21 Martii 1487
Attributa Rosarium
Patronus Helvetiae, pagi Subsilvaniae superioris
Index Sanctorum

Sanctus Nicolaus de Flüe aut Latine Nicolaus de Rupe est Helvetiae sanctus notissimus et patronus, Theodisce Niklaus von der Flüe aut, Alemannice, Brueder Chlaus, quod significat Frater Nicolaus, nominatur.

Agricola[recensere | fontem recensere]

Anno 1417 ad Flüeli apud Sachseln, pagi Subsilvaniae superioris, Helvetia, natus est. Parentes, Heinrich et Hemma von Flüe, haec nata nomine Hemma Ruobert, erant agricolae. Dorothee Wyss duxit Nicolaus, quae quinque filii et quinque puellae partura est. Postea erat iudex vici et consiliarius pagi.

Eremita[recensere | fontem recensere]

Anno 1467, consensione uxoris familiam relinquit ut eremita sit.

Primo septemtrionem iit, postea autem iterum patriam suam petivit.

Ab illo tempore in saltu Ranft habitabat.

Ibi pie vivebat; multos visiones habuit.

Communionem tantum accepit, haud aliam rem edit.

Quem cum tempore consiliatore claro factum esse constat.

Tagsatzung in Stans[recensere | fontem recensere]

Illo tempore autem erat controversia magna inter pagos Confoederationis, qua de causa Tagsatzung, quae erat consilium Confoederationis, in Stans conventa est. Erat enim disputatio, si urbes Friburgum et Solodurum etiam Confoederationis pagi esse possint. Quia pagi consiententes non erant, Heimo Amgrund, parochus, Nicolaum adiit, ut consilium det.

Per hunc consilium, Sanctus Nicolaus Confoederatiam a bello civile servavit—in conventione, Stanser Verkommnis scriptum est.

Patronus II Bello Orbis Terrarum[recensere | fontem recensere]

Helvetia bello orbis terrarum ille non occupata Nicolaus Sanctus de Flüe protexisse dicitur. Qua de causa patronus Helvetiae hodie notus est, et anno 1947 canonizatus est.