Nicolaus Flamellus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alchemista (imago popularis)

Nicolaüs Flamellus[1] (Francogallice: Nicolas Flamel, natus Pontisarae anno fere 1330 - mortuus (si vere) Lutetiae anno 1417) fuit scriptor et alchemista Francicus. Fama est eum solum inter homines lapidem philosophorum et elixir vitae invenisse, quo sibi atque Perenellae uxori immortalitatem paraverit, eosque hoc modo usque adhuc inter vivos versari.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen eius Latinum invenitur in designationibus librorum Latinorum ab eo aut de eo scriptorum qui conspici possunt in "Bibliotheca Chymica".