Nicola Morgan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicola Morgan

Nicola, vulgo saepissime Nicky Morgan (nata, nomine pleno Nicola Ann Griffith, die 1 Octobris 1972) est politica Britannica et a die 15 Iulii 2014 secretarius civicus pro eruditione, primo ministro Davide Cameron.

Nata Kingstonii ad Tamesim et in regione suburbana Surbiton educata, Nicola Morgan alumna est Collegii S. Hugonis apud Oxonienses ubi iuris prudentiae studuit. Ab anno 2010 legata est ad Parlamentum Britannicum pro circulo Loughborough. Secretaria oeconomica iuxta Thesaurum a die 7 Octobris 2013 et secretaria financialis a die 9 Aprilis 2014 meruit, antecessore in officiis ambobus Sajid Javid; ab hoc die etiam minister pro mulieribus promota est.