Neophytus (patriarcha Bulgariae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Neophytus
Неофит
Neophytus
Natus 15 Octobris 1945
Serdicae


Sua Sanctitas Neophytus (Bulgarice: Неофит, tr. Neofit), cuius nomen saeculare est Simeon Niсolai filius Dimitrov (Bulgarice: Симеон Николов Димитров, tr. Simeon Nikolov Dimitrov; natus 15 Octobris 1945), monachus-sacerdos Bulgaricus orthodoxus, episcopus, olim Metropolita dioecesis Sexantapristae, nunc Metropolita dioecesis Serdicae et Patriarcha Ecclesiae Orthodoxae Bulgaricae est.

Natus est die 15 Octobris anni 1948, Serdicae in urbe. 1959-1965 seminarium Serdicense frequentabat et magna cum laude absolvit. Ab anno 1967 studiis theologicis orthodoxis in Academia Spirituali Clementis Achridensis (quae nunc est facultas theologiae Universitatis Serdicensis) incumbebat. Postquam anno 1971 studium suum ibi complevit, ad annum 1973 in Academia Spirituali Moscuensi educabatur.

Anno 1975 vota monastica nuncupavit nomen Neofit vel "Neophytum" accipiens. Anno 1976 in Archimandritam provectus est. Ab anno 1981 ad anno 1985 officium Protosyncelli in metropolia Serdicae administrabat. Mense Decembri 1985 in ecclesia cathedrali Serdicensi "Sancti Alexandri Nevensis" episcopus titularis "Leucensis" ordinatus est.

A die 24 Martii anni 1994 Metropolita Durostorensi et Cherveni electus est. Anno 2001 titulo honorario Metropolita dioecesis Sexantapristae ordinatus est.

Die 24 Februarii anni 2013 electus et inthronizatus est caput Ecclesiae Orthodoxae Bulgarorum, titulum Patriarchae Bulgarorum et Metropolitae Serdicae habens.