Nachos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nachos cum carne, fabis et caseo.

Nachos sunt crustula ex zeae frictae frustulis confecta. Simplicissima huius cibi forma consistit in frustulis caseo liquefacto contectis.

Nachos primi circum annum 1943 ab Ignatio "Nacho" Anaya facti sunt ex zeae frictae frustulis caseo liquefacto et piperibus Xalapennis contectis. Dies originis cibi q.e. nachos 19 Octobris in Mexici septentrionalis oppido Piedras Negras concelebratur.