Latinitas inspicienda

My Little Pony: Friendship Is Magic

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

My Little Pony: Friendship Is Magic (Anglice; scilicet Latine Mannula mea: Amicitia est magica) est programma televisificum Americanum et Canadianium, a Laura Faust anno 2010 creatum. De vita sex mannularum quae in urbe Ponyville (quae in regno ficto Equestria est) habitant narrat hoc programma. Persona principalis est unicornis purpureus nomine Twilight Sparkle, quae est discipula Principis Caelestiae, ducis regni. In fine cuiusque episodii, epistulam describentem suum documentum de amicitia illo die discitum Caelestiae scribit. Quamquam in principio hoc programma principaliter parvulis puellis destinatum est, tamen multos admiratores inter iuvenes et adultos attraxit, mares atque feminas, qui se Anglice appellant bronies (e brothers, "fratres", et ponies, "mannuli").

Propositio[recensere | fontem recensere]

Mundus ludi 'Amicitia est magica,' nomine Equestria, a variis speciebus mannulorum (quae sunt unicornes et pegasi et mannuli terrestres et mannuli crystallini et alicornes) et multis aliis speciebus sentientibus vel insentientibus incolatus est. Persona principalis est unicornis Twilight Sparkle, quae a sua magistra Principe Caelestia in urbem Ponyville missa est ut magiam amicitiae disceret et amicas quasdam faceret. In principio Twilight Sparkle hoc imperium indignum esse putabat quoniam multo perturbata est praedicto antiquo qui de reditu Suppressionis Nocturnae Lunae (breviter Suppresio) narravit. Cum Supressio denique redivisset et praedicavisset se noctem aeternam gerere velle, Twilight Sparkle cum quinque aliis mannulis (Rarity, Fluttershy, Rainbow Dash, Applejack et Pinkie Pie) statim egressa est ut Elementa Harmoniae potiretur et Suppressionem vinceret. Cum autem Elementa repperisset, Supressio apparuit et Elementa delevit. Eo tempore Crepusculum quamque suarum amicarum proprium Elementum incarnare et se postremam partem, magiam, esse agnovit. Magica potestate amicitiae novae Suppressionem in Principem Lunam remutaverunt. Pauco post Caelestia redivit et cum sua sorore se resociavit. Twilight Sparkle in Poniville remansit ut magiam amicitiae plus noscere posset.

Consequentia episodia de Twilight Sparkle varia negotia periculaque in Ponyville superante narrant, ut disputationes quas mannuli inter se habent, sed etiam de itineribus periculosioribus in quis et hydram et draconem confrontat. In fine cuiusque episodii, epistulam describentem suum documentum de amicitia illo die discitum Caelestiae scribit. In secunda tempestate quoque amicae Crepusculi Caelestiae epistulas de amicitia scribere inceperunt.

Aliud thema principale sunt Signa pulchritudinis, signa peculiaria quae super latera cuiusque mannuli magice apparita sunt cum propriam facultatem repperisset. Etiamsi sex mannuli principales adultes sunt et soli (sine parentibus) vivunt, ut adulescentes humani qui inter 12 et 18 annos habere videntur. Nonnulla episodia ad laborem trium equularum quae se Expeditionatrices Signorum Pulchritudinis appellant pertinent. Alii mannuli iuvenes saepe his rident appellantque eas latera vacua (Anglice "blank flanks"), quam ob rem suas proprias facultates reperire valde cupiunt et ergo multi status ridiculi huius causa oriuntur.

Personae[recensere | fontem recensere]

Personae principales[recensere | fontem recensere]

  • Twilight Sparkle unicornis pennigera purpurea est. Signum pulchritudinis (Ang. "cutie mark") eius ex astro sex radiorum cum quinque minoribus astris albis constat. Unicornis magna potestate magica est atque discipula fidelissima Principis Caelestiae. Frater eius est Shining Armor. Bubonem nomine 'Owloysius' habet. Elementum eius Magia est. In fine tertiae tempestatis princeps facta est ipsa.
  • Rarity unicornis alba elegansque est. Signum pulcrhitudinis eius ex tribus gemmis constat. Occupatio ei vestimenta facere est. Sororem minorem nomine 'Sweetie Belle' habet. Quoque felem "Opalescentia" (ang. Opalescence) habet. Elementum eius Liberalitas est.
  • Fluttershy pegasus flava est. Signum pulchritudinis eius ex tribus papilionibus constat. Nata in Oppido Nubum. Omnia animalia amat et valde ei placet animalia curare. Atque cum eis loqui potest, etiamsi alia animalia numquam loqui videntur. Cuniculum nomine "Angelus" habet. Elementum eius Benevolentia est.
  • Rainbow Dash pegasus caerulea est. Signum pulchritudinis eius ex nube fulmen versicolor producente constat. Inprimis volare amat et Fulmen Admirationis fieri vult. Testudinem nomine "Tank" habet. Elementum eius Fides est.
  • Applejack mannula terrestris lutea est. Signum pulchritudinis eius ex tribus malis constat. In Agro Malorum Dulcum (ang. "Sweet Apple Acres") laborat. Flosculae Mali et Macintoshi Grandi soror est. Canem nomine "Winona" habet. Elementum eius Probitas est.
  • Pinkie Pie mannula terrestris rosea est. Signum pulchritudinis eius ex tribus globis aerostaticis constat. Summe alacris est, et festa et mannulos alios hortari amat. Animal carum ei est alligator nomine "Gummy". Elementum eius Risus est.

Personae secundariae[recensere | fontem recensere]

  • Spike dracunculus purpureus viridisque et adiutor Twilight Sparkle est. Magico igne qui ex collo exspirat litteras scriptas a Twilight Sparkle mittere potest atque e Caelestia alias litteras accipere. Is valde Rarity amat et saepe eam iuvare videtur. Postquam Rarity suum amorem repperit, Spike saepe "Spikey-wikey" affectione appellat. Etiamsi parvo corpore est multo edere potest, inprimis gemmas et crystalla qui eius cibi praelati sunt
  • Princeps Caelestia unicornis pennigera alba est. Signum pulchritudinis eius ex sole octo radiorum constat. Cum soror sua Luna totum regnum Equestriam regit. Artem solis moderandi adepta est. Luna autem inclusa, etiam lunam stellasque in caelo ducebat. Phoenicem nomine "Philomena" habet.
  • Princeps Luna unicornis pennigera livida est. Signum pulchritudinis eius ex luna crescente constat. Eius propria potestas est lunam stellasque in caelo ducere.
  • Avia Smith (Anglice "Granny Smith") mannulus terrestris viridis est. Avia aut proavia Macintoshis, Malaiachae, et Flosculae mali est. Cum parva equula erat, mala electrica in Silva Semperlibera reppererat quorum auxilio cum sua familia magnum negotium fundavit.
  • McIntosh Grandis (Anglice "Big McIntosh") mannulus terrestris ruber est. Signum pulchritudinis eius ex malo dimidio constat. "Grandis" appellatur quia frater maior Malaiachae at Flosculae Mali est.
  • Floscula Mali (Anglice "Apple Bloom") equula flava est. Adhuc non habet signum pulchritudinis, sed cum Scutalu, Dulcilla Pulchra, et Barbara Granum (Anglice Babs Seed) aliquod quaerere conatur. Prima fuit quae Zecorae confideret. Signum pulchritudinis quaerit plus quam Scutalu aut Dulcilla. Hoc pene eam occidavit quando marqueolam (Ang. "cutie pox", Fra. "marquéole") habebat.
  • Scutalu (Anglice "Scootaloo") pegasus et equula rubra-purpura est. Arcum Impetum valde admiratur, et etiamsi adhuc non volare potest, ars magna monopatini gubernandi tenet. In episodio nomine "Unum Malum Malum" (ang. "One Bad Apple"), brevem tempus, dum affectum fortem sensit, volare visa est.
  • Ducilla Pulchra (Anglice "Sweetie Belle") unicornis et equula alba est. Soror Raritatis est. Floscula Mali, Scutalu, et Dulcilla Pulchra appellantur "Expeditionatrices Signorum Pulchritudinis (ang. "Cutie Mark Crusaders").
  • Zecora zebra est. Signum pulchritudinis eium ex sole tortuoso constat. In principio mannuli eam timebant, sed postquam Floscula Mali amicam eius facta est, alii mannuli eam non malam esse didicerunt et ut amicam eam nunc habent.
  • Scutum Lucidum (Anglice "Shining Armor") frater maior Crepusculi Scintillae et maritus Principis Numerae est. Signum pulchritudinis eius ex scuto cum astro constat. Legatus praetorianorum est et potestas magici scuti faciendi habet.
  • Princeps Numerae (Anglice "Princess Cadance") unicornis penniger roseus est. Cum Crepusculum Scintilla parva equula erat, Princeps Numerae eam custodiebat.

Hostes[recensere | fontem recensere]

  • Suppressio Nocturna Lunae (Anglice "Nightmare Moon") pars animi Principis Lunae plena irae invidiaeque erat. Luna omnem noctem incantatione potente utebatur ut lunam oriretur caderetque. Manuli autem noctu dormiebant propterea noctem pulchram Lunae aspicere nequibant. Luna igitur Caelestiae dierum invida facta erat et noctem aeternam gerere conata est, postquam Caelestia eam ad lunam ipsam expulit. Post mille annos, ut praedictum erat, cum tempus exfugiendo idoneum fuit, stellae Lunam iuverunt ac eam absolverunt.
Cum Suppressio Nocturna Lunae in Equestria reventura erat, Caelestia Crepusculum Scintillam misit quae Elementa Harmoniae quaereret. Post iter periculosum Crepusculum Scintillam cum suis amicis novis Suppressionem Nocturnam Lunae vici et potestate elementorum Lunam servavit.
  • Discordia draconequus est, monstrum ingens variis partibus multorum animalum compositum. Est adversarius princeps secundae tempestatis. Discordia est antiquus deus confusionis et disharmoniae, summe crudelis malitiosusque. Olim Equestriam regebat donec Caelestia Lunaque eum potestate Elementorum vicerunt et in signum saxeum mutaverunt.
Quoniam Elementa Crepusculo et eius amicis data sunt, Caelestia incantationem tenere nequivit et Discordia saxo exfugit. Post paucum tempus Discordia totum regnum cepit atque Elementa apstulit. Caelestia Crepusculum statim vocavit ut Discordiam expelleret. Is autem prudens erat et Elementa primum in labyrintho et postquam in bibliotheca occultavit.
Multis mendaciis animos amicarum nostrarum in diversas mutavit et amicitiam earum perdidit. Sed, in fine, postquam Caelestia omnes litteras de amicitia Crepusculo remiserat, ea magnitudinem amicitiae denuo repperit et incantatione memoriae utens suas amicas servavit, quarum auxilio Discordiam denuo in signum clusit.
  • Mutatores (Anglice "Changelings") formas alicuius sumunt praedere amorem voratum. Victi sunt a Armatura Micanti et Principe Numera.
  • Rex Umbra (Anglice "King Sombra") tyrannus Imperii Crystallini erat. Cum denuo imperium capere conatus est, a mannis Crystallinis cum auxilio Clavi et Principis Numerae necatus est (aut ita videatur).

Phaenomenon de Interrete[recensere | fontem recensere]

Quamquam in principio hoc programma principaliter parvulis puellis destinatum est, hodie multi adulti iuvenesque, inprimis mares qui inter 13 et 35 annos habent, hoc programma spectant. Hoc phaenomenon probabiliter in situ interretis nomine 4chan apud admiratores pellicularum vivatarum coepit. Hi in responso contra thesem a scriptore Amido Amidi in situ Cartoon Brew editam, quae programma ut nihil praeter proscriptionem esse dixit, primum modo ut jocarentur programma spectaverant. Postquam autem multi eo delectati sunt et mox programma magnum populum accepit propter unicas personas profundas atque qualitatem scribendi pingendique. Dehinc communitas facta est cum membris anglice "Bronies" appellantur. Hoc primo tempore creatrici Lauren Faust et Hasbro magnum mirum esse visum est, sed uterque illos complexi sunt. Ad hunc diem multa opera artum ut scripturae, picturae, carmina et alia a bronies facta sunt.