Museum Thermometrorum Germanicum

E Vicipaedia
Museum thermometrorum Germanicum ad Geraberg in Thuringia.

Museum Thermometrorum Germanicum (Theodisce Deutsches Thermometermuseum) medio in vico Geraberg in Circulo Ilmensi (via Plan 9) reperitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1874 fabricatio thermometrorum in regione Geraberg incepit, cui interim permulti operantes erant. Mercedes exportatae sunt praesertim in Franciam, Belgium, Helvetiam, Nederlandiam, Daniam, Sueciam. Duo pancosmica? bella et ita oriundae difficiles quaestiones industrias eas tamen non abrogaverunt.

Laborabant thermometrorum opifices in officinis parvis ab ambienti natura separatis, ne familiae pericula argento vivo vaporanti instarent. Exinde vix collaborabant familiares nisi in involucris et pittaciis mercennariis conficiendis.

Post annum 1945[recensere | fontem recensere]

Post annum 1945 multa ergasteria privata in possessionem publicam redacta sunt et numerus eorum minuebatur. Annis ab 1958 ad 1960 nova fabrica constructa est quae condiciones laboris significanter meliores reddidit. Anno 1972 restantia privata ergasteria 14 evancescere debuerunt. Ante finem RDG circiter duo milia hominum laborabant hic. Post res novas nonnullae sectiones sese segregaverunt et aliquantuli operarii suo iure agere tempaverunt. Plurimi tamen mercennarii laborem perdiderunt.

Fundatio musei[recensere | fontem recensere]

Anno 2001 Associatio musei amicorum primum coiit cum scopo et traditiones thermometrorum conficiendorum pergere et museum thermometricum meteorologicumque excitans instituere. Thermometrum aerium, quod Galilaeus Galilaei anno 1600 excogitaverat, imitando formaverunt. Itaque visitantibus ipsis licet sequi multas a sciento Italico observatas res. Certiores fiunt etiam de causa quare temperies inter omnes mensuras tam magni momenti sint.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sparkassen-Kulturstiftung Hessen-Thüringen (ed.): Kulturelle Entdeckungen. Thüringen. Band 3, 2010, ISBN 978-3-7954-2461-9, p. 104-105

Nexus externi[recensere | fontem recensere]