Montes Bercerienses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mons albi equiWhite Horse Hill261 m (Oxoniensis physicalis)
Mons albi equiWhite Horse Hill261 m
Mons albi equi
White Horse Hill
261 m
Locus montium Berceriensium excelsissimus in comitatu Oxoniensi depictus

Montes Bercerienses[1] sive Anglice Berkshire Downs sunt montium vel collium series quae limites comitatuum Anglicarum Berceriae et Oxoniae definiuntur, oppido Ashbury ad extremitatem occidentalem posito, Streatley ad terminum orientalem et ad ripas fluminis Tamesis. Hi montes temporibus mediaevalibus Anglosaxonice Æscesdun appellabantur, quod nomen Asserius, regis Alfredi biographus, verbis Latinis "mons fraxini" interpretat, fortasse recte.[2][3] Locus excelsissimus est Mons Albi Equi[4] seu White Horse Hill iuxta castra collina Uffington Castle et super equum album Uffingtonensem eminens. In his montibus (sed loco incerto) Alfredus Danos anno 871 proelio devicit. Via praehistorica, Anglice The Ridgeway nuncupata, culmina montium Berceriensium sequitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Asserius, Vita Alfredi 37.
  3. Margaret Gelling, The Place-Names of Berkshire (Cantabrigiae, 1973-1976) vol. 1 pp. 2-4
  4. Nomen Latinum in cartulario Abbatiae Abindoniensis saec. XI repertum: W. C. Plenderleath, The White Horses of the West of England (Londiniin: Allen & Storr, 1892) p. 8

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!