Mons Serratus

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Mons Serratus (discretiva)

Montiserratus e Minorisa (Catalanice: Manresa)
Cappella Santa Cova in monte

Mons Serratus (Catalanice: Montserrat) est mons praecipuus ac mysticissimus? Cataloniae, in media regione situs. Ibi est abbatia Benedictina sacra Matri Dei, quae nomine montis nominatur.

Nomen Catalanum Montserrat de verbis 'mont' (Catalanice: mons) et 'serrat' (Catalanice: montes continui) deducitur, cuius verbum de Latino serra vicissim oritur, quia forma similis huic instrumento est.

Mons[recensere | fontem recensere]

Est massa montium de formis singularibus prope flumen Lubricatum (Catalanice: Llobregat), cuius summus mons Sancti Hieronymi (altus 1237.4 metra) est. Per millennia, motus isostatici et tectonici, ac mutationes climaticae et erosiones formas asperas cum altis parietibus et massis sinuosis factis de conglobatione rosea et argilla fecerunt. Interiore monte, generis carstici erosio cavernas, puteos et torrentes fecit.

Silva, quae praecipue quercubus abundat, est Mediterranea. Inter diversas aves sunt Ptyonoprognes rupestres, Tachymarptes melbae, et Tichodromae murariae. Ad diversa mammalia sunt sciuri, genettae, vespertiliones, apri, et caprae.

Sacra[recensere | fontem recensere]

La Moreneta

Anno 880, opiliones de caelo claram lucem cum pulchro melo viderunt. Simulacrum imaginis Virginis Mariae in caverna inventum est. Itaque die 27 Aprilis celebratur dies Matris Dei Montiserrati, patronae Cataloniae. Sanctae Mariae imago, extremo saeculo XII sub Romanico de materia facta, nigra est, quod pingue de Berenice materiam longius fuscavit, inde a vulgo dicitur La Moreneta (Catalanice, 'fusca puella').

Abbatia[recensere | fontem recensere]

Abbatia

Origo abbatiae non cogniscitur, sed prope annum 880 cernitur. Certum est prope annum 1011 Olibam, abbatem monasterii Sanctae Mariae Rivi Pollentis, monasterium in eodem loco, in quo parvum templum erat, ad venerandam Virginis imaginem condidisse. Monasterium sanctuarium factum est, ob eam rem donationum causa crevit.

Saeculo XII exeunte, numerus monachorum duodecim erat, quod necesse erat ut abbatia creata esset. Saeculo XVI, basilica aedificata est, sed annis 1811 et 1812 a copiis neapolionicis incensa est. Anno 1835, regente Hispaniae regina Maria Christina, passa est confiscationem, factam a primo ministro Mendizábal. Anno 1844, vita in monasterio refecta est. Saeculis XIX et XX restituta est basilica.

Hodie abbatiae est una ex optimis bibliothecis Cataloniae, et etiam est museum cum operis a Graeco, Caravaggio, Dalí, et Picasso. Ibi colunt centum prope monachorum et pueri, qui Scholaniam, scholam chantorum antiquissimam Europae, saeculo XII conditam, conformant.

Virolai[recensere | fontem recensere]

Virolai est hymnus Sanctae Mariae dicatus, ab Hyacintho Verdaguer anno 1880 scriptus commemorationis milium annorum conditus monasterii causa, cum musica ab Iosepho Rodoreda composita.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Abbatia Montiserrati (anglice) Abadia de Montserrat apud www.abadiamontserrat.net
  • Cantus Virolai [1]