Moftius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Moftius (-i, m.)[1] (Arabice; مفتي‎) Musulmanus Sunnita religiosus Sariae sive legis Islamicae interpres est; qui auctoritatem emittendorum iuridicorum monituum sive fatuarum habet. Religionem Islamicam cognoscit et non solum ab homine privato sed etiam ab officialibus ulemarum organis consuli potest ut exactum iudicium secundum Islamismum cognoscatur quod adoptandum sit de culturalibus, iuridicis aut politicis quaestionibus.

In omnibus Civitatibus ex antiquo Imperio Ottomanico ortis, potestas Magnum Moftium nominat qui maxima religiosa nationis auctoritas est.

Plerique moftii consilio ulemarum probandi sunt ut determinare possint si moftii secutas condiciones conficiant:

  1. Iurisprudentiae sive fichi principia pernoscere;
  2. Hadit scientiae pernoscere;
  3. Sariae proposita pernoscere;
  4. legalia praecepta pernoscere;
  5. studia de comparatione inter religiones pernoscere;
  6. scientiarum socialium fundamenta pernoscere;
  7. linguam Arabicam pernoscere;
  8. cognitionem sufficientem de sociales realitates habere.

Inter Siitas moftii mullae nuncupantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Lexicon Latinum David Morgan